- NOVENDIALE Sacrum
- NOVENDIALE Sacrumdupliciter a Romanis actum fuit: unô modô, cum defunctis parentabant seque lustrabant; alterô, cum prodigium quoddam accidisset, quod Novendiali sacrô esset expiandum. Fiebat hoc per novem continuos dies, unde ei nomen; vel a Pontifice Maximo vel a Praetore urbano ex Senatûs decreto indici solitum. De quo Livii locum adscribere, ex l. 1. eius c. 31. non abs re erit: Devictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus Regnum Tulli, ac tota res Romana esset, nuntiatum Regi Patribusque est, in monte Albano lapidibus pluisse: quod cum credi vix posset, missis ad visendum prodigium, in conspectu haud aliter, quam cum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidêre caelô lapides. Visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patriô ritu sacra Albani facerent, quae velut Diis quoque simul cum Patria relictis oblivioni dederant: et aut romana sacra susceperant, aut fortunae obirati cultum reliquerant Deûm. Romanis quoque ab eodem prodigio Novendiale sacrum publice susceptum est seu voce caelesti ex albano monte missâ (nam id quoque traditur) seu Haruspicum monitu. Mansit certesollemne, ut quandocumque idem prodigium nuntiaretur, feriae per novem dies agerentur. Scaliger in Festum, arbitratur Novendiale sacrum illis factum, quos Tarquinius sub crate necavisset, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 17. et l. 5. c. ult. ubi Novendialium, Decennalium, Vicennalium, Tricennalium etc. Parentationum item ac aliorum Feralium, originem inde arcessit, quôd nonnulli essent, qui, cum suorum vel propinquorum vel amicorum desiderium minus ferre possent, tertium, septimum, nonum, et quidam vicesimum, trigesimum et quadragesimum diem non sine quadam numerorum religione, defunctorum Manibus ac memoriae statuebant. Celebrari solebant autem haec omnia tum lacte et vinô, tum sertis ac floribus, tum aliis rebus. Ibid. Apud cuiusmodi Novendiales epulas, laudationes defunctorum plerumque factas esse, discimus ex Cicer. de LL. l. 2. Sequebantur epulae, quas inibant parentes coronati, apud quas de mortui laude, cum ni quid veri erat praedicatum. Quam in rem vide Car. Paschalium Coronar. l. 4. c. 7. ut et in voce Novendium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.